Páginas

9. Exorcismos bautismales Rituale 1962

Exorcismos procedentes del Ritual del Bautismo del Rituale Romanum de 1962 (1964). Fórmulas procedentes del Rituale de 1925.

---En construcción---

.......................

Titulus II
Caput 2
ORDO BAPTISMI PARVULORUM

12. Ac deinde, antequam accedat ad Baptisterium, versis renibus ostio cancellorum Baptisterii, dicit:

Exorcismus

Exorcízo te,
omnis spíritus inmúnde,
in nómine Dei + Patris omnipoténtis,
et in nómine Jesu + Christi Fílii ejus,
Dómini et Júdicis nostri,
et in virtúte Spíriuts + Santi,

Pro uno vel una
ut discédas ab hoc plasmatáe Dei N.,
quod Dóminus noster ad templum sanctum suum vocáre dignátus est,
ut fiant templum Dei vivi,
et Spíritus Sanctus hábitet in eo.

Pro pluribus
ut discédas ab his plasmátibus Dei N.N.
quae Dóminus noster ad templum sanctum suum vocáre dignátus est,
ut fiant templa Dei vivi,
et Spíritus Sanctus hábitet in eos.

Per eúmdem Christum Dóminum nostrum,
qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos,
et sáeculum per ignem.

R. Amen.

....................

Titulus II
Caput 4
ORDO BAPTISMI ADULTORUM

17.
Exorcismus

Ergo, maledícte diábole,
recognósce senténtiam tuam,
et da honórem Deo vivo et vero,
da honórem Jesu Christo Fílio ejus,
et Spirítui Sancto,

Pro uno masculo

et recéde ab hoc fámulo Dei N.,
quia istum sibi Deus et Dóminus noster Jesus Christus
ad suam sanctam grátiam,

fontémque Baptísmatis vocáre dignátus est:
et hoc signum sanctae cru + cis (signat eum),
quod nos fronti ejus damus,

Pro pluribus masculis

et recéde ab his fámulis Dei N. et N.,
quia istos sibi Deus et Dóminus noster Jesus Christus
ad suam sanctam grátiam,
fontémque Baptísmatis vocáre dignátus est:
et hoc signum sanctae cru + cis (signat singulos),
quod nos fronti damus,

tu, maledícte, diábole, numquam áudeas violáre.

Per eúmdem Christum Dóminum nostrum,
qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sáeculum per ignem.

R. Amen.
...................


No hay comentarios:

Publicar un comentario